- FRANCONIA
- FRANCONIAsive Francia Orientalis, Germaniae pars ampla, et fere meditullium circa Moenum fluv. extensa. A Sicambris, quibus Valentiniani Caesaris tempore, ob Alanos de victos, Francorum nomen contigit, appellata: huius nominis originem quidam ad Francum, quem alii Francionem nominant, fabulosum atqueve ementitum Hectoris filium, gentis auctorem referunt. Quamquam alii malint dictos Francos, si minutius sit exigendum vocis etymon, quasi fry on cy nimirum a censu, quod cy sonat, et vectigalibus immunes; alioqui videri possunt appellati veluti, fry ansi, Fransi, vocabulum autem Ansi, Gorhici idiomatis proprium, denotat eos, qui ceteros mortales fortunâ, et opibus antecellunt, unde corrupta vor vernacula, Ansos, et additâ aspiratione Hansos nominat Proceres communi fortunâ maiores: Hunc populum e Scythia alii profectum tradunt, ubi locorum diu multisqueve Annis ante natum Redemptorem nostrum morabatur: tandem autem assiduis Gothorum incursionibus fatigati offensiqueve, novas sedes quaerere in animum induxêrunt: quare Marcomiro Rege aut Duce, circiter Annum ante natum Salvatorem 433. loca Rheno, Frisiis Chaucisqueve proxima occuparunt, ibiqueve considentes in provincia, quam nos Geldriam hodie nuncupamus, regiom a suo vocabulo Sicambriae nomen fecêre: tum enim nondum cuiquam Francorum nomen auditum erat. Franconia autem Sueviam, et Baioariae partem a Mer. habet, Palatinatus Rheni illi occlduus est, ab Ort. Palatinatus superior, Hassi et Thuringi Saxoniae populi a Sept. Cum in quatuor partes divisa sit Franconia, quatuor etiam Magistratibus sunt audientes Franci, quamvis Episciopum Herbipolensem ducem Franconiae dicant Moguntina Ecclesia, et Bambergensis plurima obtinent loca. Palatinus quoque Comes haud parvam occupat partem. Quaedam Franconiae portio ad Saxon. Principem spectat, velut Coburgum opp. excelsâ arce munitum: Franconiae primus Princeps fuit Genebaldus, qui 30. Annos ei praefuit. Dux ultimus Hetanus, qui sine herede mortuus, Witunino, Francorum Regi, qui et Pipinus dicitur, Ducatum ex commisso reliquit, quem deinceps fil. eius Carolus Magnus et primus, B. Burchardo primo infulato Ep. Wirceburgensi, eiusque successoribus, et Ecclesiae proptium donavit, saeculo 8. Terra plana partim, partim montosa est, montes ipsi haud difficiles sunt, ager non admodum pinguis, nam plerumque arenosus. Multis in locis consiti colles vineis gratum producunt vinum, maxime vero ad Herbipolim, quae primaria est torius Reg. ad Moenum, vulgo Wurtzburg Ioh. Matal. Metell. Merc. et Boem. Aubanus. Ex Franconiae Ducibus poster. Imperio potiti sunt Conradus I. A. C. 912. Conr. II. A. C. 1026. Henricus III. A. C. 1309. Henricus IV. A. C. 1056. Henr. V. A. C. 1108. etc. Franconia autem est primus Imperii circulus, sub quo sunt Episcopatus Herbipolitanus Bambergensis, et Eichstatensis, Principatus Hennebergensis, Comitatus Holachiensis, Erbachius, Onoldinus, et Verthemius, urbsque Norimberga cum aliis.Urbes cldriores Franconiae.Bamberga, Bamberg, Episcopal. sub Archiep. Moguntino. Cocabus, Coburg, sedes Ducis. alias, nunc Alrenburgensis Ducis. Culmbachium, Cuimbach. Francfordia ad Moenum, Helenopolis, Franckford, libern, et emporium. Herbipolis, Wirtzburg, Episcopal. et Academia sub Archiep. Moguntino, eaput regionis. Moguntia, veteribus Mocontiacum, Mentz, Archiepiscopal. Noriberga, Nurnberg, in Nortgoiae confinio, libera, et emporium. Onolsbachium, Anspach. Rotenburgum, a fluv. Tuberum etiam dictum, Rotenburg an der Tauber, libera.Suemphordia, Schweinfurdt, quasi Suevorum traiectus, libera. Trutavia, Forckheim, libera. Winshemium, Winsheim, libera. Sunt praeter has, Karolostadium, Cronachum, Mergerhum, Mons Regius, Aschenburgum et aliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.